Paolo Orosio (IV sec.)

Eodem tempore Aetna Mons ultra solitum exarsit, et torrentibus igneis superfusis lateque circumfluentibus Catanam Urbem, finisque ejus oppressit, ita ut tecta aedium calidis cineribus perusta, et praegravata corruerent; cujus levandae cladis caussam Senatus decem annorum vectigalia Catanensibus remisit.